De Admirandis, Pag. 68
 
Vanini, De Admirandis

/p. 68/ non rarefactione, sed arcus vi, qui utrinque

distrahit et utroque, dum nititur redire ad situm

suum liberum, non a fune coactum. Ubi

vero tenditur arcus et funis adducitur in fibulam,

si rumpatur funis, rarefactioni est adscribendum.

DIALOGUS XIII.

De aëre exsufflato et ventilato.

Alex.

Memini legisse satyri cuiusdam,

ex illis, quod Deos delira putavit et

adoravit antiquitas, acutissimum

dicterium. Cum enim hospitem eundemque

captorem suum, aperto

ore, in manus suas insufflantem videret, scite

quaesivit ab eo cur id efficeret. Respondit

hospes id quod erat, ut eas scilicet excalefaceret.

Obmutuit tunc satyrus. Verum enimvero,

cum, paulo post eundem hospitem suum,

ore restricto, in offam sufflantem conspexisset,

curiosulus alioquin quaesivit rursum qua de

causa. Respondit ille ut frigidiorem et

esui aptiorem redderet. «Apage – ait statim sylvanus –

eiusmodi animalis consortium, in cuius

ore latet et frigidum et calidum». Sed rationem

tu reddas: cur aër, ore lato exsufflatus calidus

est, angusto frigidus? I. C. – An quia – inquit Aristoteles[5]

– ex ore aperto multum prodit aëris, qui

calidus cum sit et praepotens, ab externo aëre

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum